- LOCUS
- LOCUSunde dictus sit, exponit hisce Iul. Caes. Scalig. poët. l. 3. c. 89. Locum παρὰ τὸν λόγον dicimus: quia proportio est inter locum et locatum. Λόγος insidiae dicuntur, quia veteres Graeci locum priscâ et abolitâ voce sic appellabant: etiam inter Numina Gentilium, iude supra Dii. In mensa quia olim honoratior fuerit, non consentiunt eruditi. Salmas. apud Vett. qui tribus lectis stratis ac distinctis atcumbebant ad mensam, imus lectus domini proprius, et in eo primus sive sum mus locus foit: ibidem infra dominum plerumque accumbebat uxor et liberi; aut si uxor unanon cenaret. umbrae et viliores personae. Iuv l. 1. Sat. 5. v. 17.Tertia ne vacuo cessaret culoit a lecto,Una simus ait,Et quidem, quem maxime amabant, eum in fra se collocabant, i. e. in sinu ipso: sic ut dominus teneret sum mum ini lectilocum, medium is, qui ei gratissimus erat, ultimum vilior aliquis. Quem proin locum Dominus noster in Euangelio discipulo dedit, quem maxime diligebat. Graeci hinc ἐπιςτήθιον pro amico intimo, et qui quasi in sinu recumbit, dixêre. Sic, excepto Consulari loco, qui in si m us ultim usque fuit mediilecti, sum mus locus in unoquoque lecto similiter semper hon oratissimus habitus est Romanis Cor autem honos et dign itas praecipua data sit Consulari illiloco, qui nec medius erat nec summus, varias rationes affert Plutarch. in Quaest. Conviv. haec optima forte, quod Hospitis loco is proximus esset. Alia ratio accumbendi fuit in Stibadiis, ubi quum un â serie continenter discumberent, is primum locum ten ere censebatur, qui omnium sum mus erat, et qui supra om nes accumbebat, ut contra ultimus, qui infra ceteros. Hic in dextro stibadii cornu locum habebat, qui locus respondebat ultimo loco tertii lecti. At convivarum dignissimus in sinistro discumbebat et supra omnes erat. Quem ordinem accumbendi in coe nis aditialibus tenebant Sacerdotes, sive in lectis discumberent divisis, sive in stibadio s. sigmate. Festus, It aque in conviviis solus Rexsupra omnes accubat: sed Dialis supra Martialom et Quirinalem: Martialis supra proximum,omnes deinde supra Pontificem. Quod vero apud Sidon. Ep. 11. l. 1. Imp. in dextro cornu locatur, facit id tamquam dominus convivii: cum privatorum morem et in hoc tum Principet servarent, una cum pluribus caenarent invitatis: Domini autem locum in ultimo s. imo lecto fuisse, vidimus. Quam in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 1254. et 1255. In Theatro, Otho Tribunus Pl. pro censu loca civibus designavit: certa quoque loca at tribuit Tribunitiis Viatoribus; certa iis, qui non suâ culpâ decoxissent: quosdam toto Theatro arcuit. Id que ut servaretur. per cuneos disposuit, quos Praefectos ordinum appellabat. Locus in ter Senatores sociarum gentium legatis datus, etc. In qua lege quid mutaverit Aug. ut et plura hanc in rem vide apud Iul. Caes. Scalig. poëtic. l. 1. c. 21. et de aliis vocis Loci significationibus, ut et de Locis et Lautiis olim Legatis datis Salmas. ad Solin. Passim: nec non paulo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.